라틴어 문장 검색

scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem, cum tibi suscepta est legis vindicta severae, verba velut tinctu singula virus habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 618)
virus edax superabat opem, penitusque recepta ossibus et toto corpore pestis erat, sanguine centauri Lernaeae sanguis echidnae mixtus ad auxilium tempora nulla dabat, stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권245)
Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Oresti, Tu quoque de morsu virus habente cadas . Sit tibi coniugii nox prima novissima vitae :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:9)
Corpora pestiferum sic tua virus edat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 28:3)
Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, iussa facit pectusque manu ferrugine tincta tangit et hamatis praecordia sentibus implet, inspiratque nocens virus, piceumque per ossa dissipat et medio spargit pulmone venenum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:3)
Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, oris Cerberei spumas et virus Echidnae erroresque vagos caecaeque oblivia mentis et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, omnia trita simul;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:13)
Capit inscius heros induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 14:5)
Illa nocens spargit virus sucosque veneni et Noctem noctisque deos Ereboque chaoque convocat et longis Hecaten ululatibus orat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 49:1)
pars cadit hamatis misere confixa sagittis . nam volucri ferro tinctile virus inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1028)
aut sequitur captus coniectaque vincula collo accipit, aut telo virus habente perit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 132)
tractibus anguis inexplicitis virus inerme piger revomit, gramine concolor in viridi.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum43)
exclamant alii, quod cute livida virus mortiferum serpere crederent.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권7)
occultabat enim se prius abditum virus nec gravidum protulerat caput, contentum involucris atque cubilibus subter conprimere clausa silentia.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권12)
effusum ingenii virus inaniter summa Christicolis in cute substitit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권19)
"iamque ruens Venetos turmis protriverat agros et Ligurum vastarat opes et amoena profundi rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat, depulit hos nimbos equitum non pervigil anser, proditor occulti tenebrosa nocte pericli, sed vis cruda virum perfractaque congredientum pectora nec trepidans animus subcumbere leto pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem, numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum virtutis pretium?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2240)

SEARCH

MENU NAVIGATION