라틴어 문장 검색

negat Epicurus iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse fortunae, tenuem victum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens non beatus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 49:1)
virtus in infinitum propagetur, opus erit vi majori ad aequalem condensationem majoris quantitatis Fluidi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 46:13)
noster et nostra puer in palaestra arte virtutis fideique olivo unctus horrendum didicit domare viribus hostem, noverat templo celebres in isto octies partas deciesque palmas;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.23)
cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장13)
nunc viribus usus hoc est nunc est vestrarum virium exercitium, id est tempus est exercendae virtutis circa arma viri fortis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4411)
est enim natura sic generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur, ob eamque causam parvi virtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina moventur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 58:1)
Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, valitudo, vires, forma, sagacitas sensuum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 58:6)
Et fere Boemundus victus ac sui fuissent, nisi ab omni urbe Christianis confluentibus, comes Robertus Flandrensis duxque Godefridus, licet primo assultu victus, et Robertus Northmannorum princeps, caeterique magnifici proceres vires et opes contulissent, et Turcos in virtute [0497A] loricatorum ab urbe et novo praesidio retrusissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:3)
cum fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad miseram vitam, nonne fatendum est eandem vim virtute esse ad beatam vitam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 50:9)
Unde et Dei Filius, Dei virtus, et Dei sapientia, hoc est ea vis divinae potentiae, qua cuncta sapit, hoc est veraciter discernit, ut in nullo, ut dictum est, errare possit, nec quidquam ejus obsistere queat cognitioni.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:5)
At si recipiatur opinio Gilberti, quod magnetica vis terrae ad alliciendum gravia non extendatur ultra orbem virtutis suae (quae operatur semper ad distantiam certam, et non ultra), hocque per aliquam instantiam verificetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:10)
praecipua Marcomanorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis virtute parta.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 42장 1:2)
"Virtus enim tua semper in incremento erit, nostra vis iam in fine est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:16)
Nam mentem fidem spem virtutem honorem victoriam salutem concordiam ceteraque huius modi rerum vim habere videmus non deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 61:1)
nam viscera limo effigiata premunt animam, contra ille sereno editus adflatu nigrantis carcere cordis aestuat, et sordes arta inter vincla recusat, spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae, distantesque animat duplex substantia vires, donec praesidio Christus Deus adsit et omnes virtutum gemmas conponat sede piata, atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi atria constituens texat spectamine morum ornamenta animae, quibus oblectata decoro aeternum solio dives Sapientia regnet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1259)

SEARCH

MENU NAVIGATION