라틴어 문장 검색

Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo incurvata vadis redit inde cacumine recto ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris1)
"Nereides, agmen, quis honor et regni cessit fortuna secundi - dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti - , surgite de vitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis litora tranquillo certatim ambite natatu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri5)
At genetrix coetu glaucarum cincta sororum protinus icta malo vitrea de valle solutis exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem, utque erupit aquis iterumque iterumque trementi ingeminat
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권167)
Fortuna vitrea est: tum cum splendet frangitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 189)
saltus duo alti angusti silvosique sunt montibus circa perpetuis inter se iuncti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 20:2)
aversi enim sunt solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt Intervallaque montium maxime recipiunt imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erumpunt ructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION