라틴어 문장 검색

Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:6)
Suscipe, terra, tuo corpus de corpore sumtum, Reddere quod ualeas uiuificante Deo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:20)
Cum enim Spiritum sanctum animam magis quam spiritum appellaverit, quasi ab animando, hoc est vivificando nos donis suae gratiae per incrementa virtutum, non semper ille spiritus anima fuit, id est vivificans, quia, dum nondum creaturae essent, quibus dona sua distribueret, in illas bonorum suorum distributionem non exercebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:5)
Sed et illud quod aiunt, animam totam singulis corporibus infusam omnia vivificare, atque animae quae ad vivificandum idonea reperit, nulla illorum duritia vel diversitas, natura impediente, pulchrum involucrum est, quia charitas Dei quam Spiritum sanctum dicimus, cordibus humanis per fidei sive rationis donum primitus infusa, quaedam vivificat ad bonorum operum fructum nos promovendo, ut vitam assequamur aeternam, et in quibusdam ipse Spiritus vacare dicitur pravitatis eorum duritia repugnante.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION