라틴어 문장 검색

Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum explicandus est nobis qualis futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 3:4)
Habet enim ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 3:5)
Narrationes credibiles nec historico sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:2)
Quod quidem Latina lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit qui vocalis nolit coniungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 2:5)
In ea est crebra ista vocalium concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 3:4)
Sed quid ego vocalis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:2)
sine vocalibus saepe brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:3)
Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi litteram sustulisses, ut exegit, edixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 2:7)
quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse, ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur, loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem dicerem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 2:1)
quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 3:1)
nec solum eos censent esse talis qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 4:4)
Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:10)
nam descriptiones locorum, quae in hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope poetice prosequi fas est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:3)
Scripsit publice, ut a decurionibus eligeretur vocalissimus aliquis ex ipsis, qui legeret eum populo:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 2:4)
Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION