라틴어 문장 검색

Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit humanum atque animal prope certo tempore fudit omne quod in magnis bacchatur montibus passim, aëriasque simul volucres variantibus formis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:1)
hoc est aer, qui tunc humidus adhuc gravisque obstabat aetheri ne fulgor luminum per humoris aerii densitatem tamquam e cuiusdam partus progressione fulgeret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 54:2)
Aquilae propter exprimunt instar volatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:3)
aquilae propter altissimam velocitatem volatus altitudinem solis ostendunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 69:4)
quos consecravit soli non aliqua naturae suae imaginatio, ut cetera, sed ostentatio potentiae sideris, a quo vita non solum aeriis terrenisque animalibus datur, sed illis quoque quorum conversatio aquis mersa velut a conspectu solis exulat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:4)
At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum Inponit, suaque arma viro remumque tubamque Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo Dicitur, aeternumque tenet per secula nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 10:2)
alter discursum et solam volatus varietatem, alter exprimit nativae artis officium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 4:2)
Quales aeriae liquentia flumina circum, Sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo Attollunt capita et sublimi vertice nutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:3)
Nunc desuper Alpis Nubiferae colles, atque aeriam Pyrenen Abripimur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:36)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquunt Poturae te, Nile, grues, primoque volatu Effingunt varias, casu monstrante, figuras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:78)
vellem, populis incognita nostris, Vulturis ut primum laevo fundata volatu Romulus infami complevit moenia luco, Usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:61)
terraeque in fine Libyssae Persea Phoebeos converti iussit ad ortus, Gorgonis averso sulcantem regna volatu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:23)
Si tam praecipiti fuerant ventura volatu, Debuerant alia fata venire via.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCI6)
in auguriis autem considerandae sunt non solum aves, sed etiam volatus, ut in praepetibus, et cantus, ut in oscinibus, quia nec omnes nec omnibus dant auguria:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3932)

SEARCH

MENU NAVIGATION