라틴어 문장 검색

Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:6)
at ima solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis ad terramque fluit devexo pondere cervix.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:17)
Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, quaque pharetratae vicinia Persidis urget, [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, et diversa ruens septem discurrit in ora usque coloratis amnis devexus ab Indis] omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:3)
me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis Notus obruit undis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 286)
nocturnis ego somniis iam captum teneo, iam volucrem sequor te per gramina Martii campi, te per aquas, dure, volubilis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 113)
at ille labitur et labitur in omne volubilis aevum Quaeritur argentum puerisque beata creandis uxor, et incultae pacantur vomere silvae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 225)
Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 5:2)
Aliud propositum est declamantibus et adsensionem coronae captantibus, aliud his, qui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 2:1)
Non quilibet virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere securi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:5)
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
Quid illa in exitu lenta, qualis Ciceronis est, devexa et molliter detinens nec aliter quam solet, ad morem suum pedemque respondens ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 16:2)
Non das virtuti fundamentum grave, immobile, sed iubes illam in loco volubili stare ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 77:1)
quid autem tam volubile est, quam fortuitorum expectatio et corporis rerumque corpus adficientium varietas ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 77:2)
Non aeque manifestum est per devexum ire liberalitatem, temperantiam, mansuetudinem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:1)
plausere dei fremitusque cucurrit concilio, felix tempus nevere sorores imperiis, Auguste, tuis et consulis anno fulva volubilibus duxerunt saecula pensis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 258)

SEARCH

MENU NAVIGATION