라틴어 문장 검색

Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in proximo cogites.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:1)
quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 6:1)
Labitur occulte fallitque volubilis aetas, Ut celer admissis labitur amnis aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 844)
tremulae sinuantur flamine vestes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:16)
falcata novissima cauda est, qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:66)
Imposito calamo patulos sinuaverat arcus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:11)
Dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam imposuit nervo sinuatoque expulit arcu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 39:1)
Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes cumque fero movi linguam stridore bisulcam, risit et inludens nostras Tirynthius artes cunarum labor est angues superare mearum, dixit et ut vincas alios, Acheloe, dracones, pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 6:2)
Obstipuit virgo, nitidique cupidine pomi declinat cursus aurumque volubile tollit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:12)
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, velut victrix, sinuataque despicit undas, nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos sede sua totos in apertum everterit aequor, praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:1)
Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, grata quies Scyllae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 8:1)
cui respondere volenti vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas accipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:4)
passibus ambiguis Fortuna volubilis errat et manet in nullo certa tenaxque loco, sed modo laeta venit, vultus modo sumit acerbos, et tantum constans in levitate sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 89)
septimus insuper annum cardo rotat, dum fruimur sole volubili.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말2)
pars cetera pontum pone legit, sinuatque immensa volumine terga.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION