라틴어 문장 검색

eodem anno aedes Iunonis reginae ab eodem dictatore eodemque bello vota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 354:1)
ludi votivi, quos M. Furius dictator voverat, facti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 156:2)
prodigium extemplo dedicationem secutum, simile vetusto montis Albani prodigio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 293:1)
Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 381:1)
hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 316:1)
ver sacrum ludique Romani votivi, quos voverat Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 512:1)
tredecim annis postquam locata erat, dedicavit M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 414:2)
ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno apparatu facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 538:1)
et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu ut sibi dedicationis causa templorum reginae Iunonis et Dianae, bello Ligustino ante annis octo vovisset, pecunia ad ludos decerneretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 604:1)
dedicavit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 606:1)
nimirum Hiero enim Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam fano constituisset ponendam, manupretio locavit faciendam et aurum ad sacomam adpendit redemptori.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말29)
nec te moveat, quod lex dedicationis nulla reperitur, cum solum peregrinae civitatis capax non sit dedicationis, quae fit nostro iure.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 502)

SEARCH

MENU NAVIGATION