라틴어 문장 검색

inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod votis omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장2)
ipse eum pugionem apud Capitolium sacravit inscripsitque Iovi Vindici:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장4)
fama recentior tradit a Cinyra sacratum templum deamque ipsam conceptam mari huc adpulsam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장2)
hostiae, ut quisque vovit, sed mares deliguntur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장6)
facem Augustales subdidere, quod sacerdotium, ut Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장4)
voverat Tarquinius Priscus rex bello Sabino, ieceratque fundamenta spe magis futurae magnitudinis quam quo modicae adhuc populi Romani res sufficerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장6)
mox imperium adeptus Iovi Custodi templum ingens seque in sinu dei sacravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장3)
fuerat illic sacellum Serapidi atque Isidi antiquitus sacratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장13)
effigiem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere, caeso ariete velut in contumeliam Hammonis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장3)
Cerialis alibi noctem egerat, ut plerique credidere, ob stuprum Claudiae Sacratae mulieris Vbiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장11)
uouit et magnos ludos Ioui Optimo Maximo, si res p. in meliorem statum uertisset:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 23장 2:1)
aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna suscepto uouerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 2:1)
et ingresso primam expeditionem ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit ut apud Philippos sacratae olim uictricium legionum arae sponte subitis conlucerent ignibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 3:1)
proque tali clementia interponi decretum passus est, quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Ioui donum ex auro sacraretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:4)
ut uero in aduersam ualitudinem incidit, pernoctantibus cunctis circa Palatium, non defuerunt qui depugnaturos se armis pro salute aegri quique capita sua titulo proposito uouerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION