라틴어 문장 검색

Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis alitibusque iaces, nec te, tua funera mater produxi pressive oculos aut volnera lavi, veste tegens, tibi quam noctes festina diesque urgebam et tela curas solabar anilis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:8)
Hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem, victorem domitoremque Persarum, nondum sanatis volneribus iis, quae corpore adverso in clarissima victoria accepisset, vitam ex hostium telis servatam in civium vinclis profudisse, et Themistoclem patria, quam liberavisset, pulsum atque proterritum non in Graeciae portus per se servatos, sed in barbariae sinus confugisse, quam adflixerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 8:1)
inter confertos cuneos Concordia forte dum stipata pedem iam tutis moenibus infert, excipit occultum vitii latitantis ab ictu mucronem laevo in latere, squalentia quamvis texta catenato ferri subtegmine corpus ambirent sutis et acumen vulneris hamis respuerent, rigidis nec fila tenacia nodis inpactum sinerent penetrare in viscera telum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1185)
Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:12)
nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec quo ruant caeco impetu habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 264:1)
Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum movet arma leo gaudetque comantis excutiens cervice toros fixumque latronis inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 1:2)
pro se quisque id quod quisque potest et valet edit, ferro ferit, tela frangunt, boat caelum fremitu virum, ex spiritu atque anhelitu nebula constat, cadunt volnerum vi viri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 148)
non iam sanguis neque vulnera morabantur quin subruerent vallum quaterentque portas, innixi umeris et super iteratam testudinem scandentes prensarent hostium tela brachiaque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장2)
Ite infaustum genus, o pueri, noti per iter triste laboris, non vos patriae laudis comites ulti saevos vulnere reges, non Argiva membra palaestra flectere docti fortes caestu fortesque manu, iam tamen ausi telum Scythicis leve corytis missum certa librare manu tutosque fuga figere cervos:
(세네카, Hercules Furens 16:22)
Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis emicante remisit arma moribundo similis adeoque resolutus, ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextra.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 10:1)
Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia, in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset, coniectisque undique in Alexandrum telis, vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et, domini iam superstitis securus, quasi cum sensus humani solacio animam expiravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, II 5:1)
ita fit ut ego qui tela depellere et volneribus mederi debeam tum id facere cogar cum etiam telum adversarius nullum iecerit, illis autem id tempus impugnandi detur cum et vitandi illorum impetus potestas adempta nobis erit et, si qua in re, id quod parati sunt facere, falsum crimen quasi venenatum aliquod telum iecerint, medicinae faciendae locus non erit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 3:3)
nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt, adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 388:1)
Rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus, novo et nusquam antea cognito more, proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum, multis stipatoribus stratis, abscessit, alternans regibilis acies, et ad extremum diei, nec mortium truci visu nec vulnerum territus, tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 8:1)
Caesar ab X. legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus, ubi suos urgeri signisque in unum locum conlatis XII. legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis, in his primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse tardiores et non nullos ab novissimis deserto loco proelio excedere ac tela vitare, hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium quod submitti posset,
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 25장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION