라틴어 문장 검색

Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 9:3)
Sedet in mediis et maximus aevo et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 9:7)
"Ante equidem summa de re statuisse, Latini, et vellem et fuerat melius, non tempore tali cogere concilium.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:1)
bis denas Italo texamus robore navis seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam materies, ipsi numerumque modumque carinis praecipiant, nos aera manus navalia demus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:17)
Praeterea qui dicta ferant et foedera firment centum oratores prima de gente Latinos ire placet pacisque manu praetendere ramos, munera portantis aurique eborisque talenta et sellam regni trabeamque insignia nostri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:18)
Proinde omnia magno ne cessa turbare metu atque extollere vires gentis bis victae, contra premere arma Latini.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:3)
Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus auxilioque urbes Italae populique supersunt, sin et Troianis cum multo gloria venit sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis tempestas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:13)
Vobis animam hanc soceroque Latino Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, devovi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:22)
Consilium ipse pater et magna incepta Latinus deserit ac tristi turbatus tempore differt multaque se incusat, qui non adceperit ultro Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:2)
tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:13)
Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis, abere, nympha, polo finisque invise Latinos, tristis ubi infausto committitur omine pugna.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:17)
Nec non Messapus contra celeresque Latini et cum fratre Coras et virginis ala Camillae adversi campo apparent hastasque reductis protendunt longe dextris et spicula vibrant, adventusque virum fremitusque ardescit equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:4)
Extemplo turbatae acies, versique Latini reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:1)
Iamque propinquabant portis, rursusque Latini clamorem tollunt et mollia colla reflectunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:3)
Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini convertere oculos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION