라틴어 문장 검색

istorum enim verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium contulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:4)
quoniam igitur omnis summa philosophiae ad beate vivendum refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio, vos in voluptate ponitis, item contra miseriam omnem in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum quale sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:1)
nam de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 12:2)
Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a te dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 34:1)
nihil est enim, de quo aliter tu sentias atque ego, modo commutatis verbis ipsas res conferamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 82:2)
conferam avum tuum Drusum cum C. Graccho, eius fere aequali?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 90:1)
conferam tecum, quam cuique verbo rem subicias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 101:5)
Nos vero, inquit, omnes omnia ad huius adolescentiam conferamus, in primisque ut aliquid suorum studiorum philosophiae quoque impertiat, vel ut te imitetur, quem amat, vel ut illud ipsum, quod studet, facere possit ornatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:8)
princeps huius civitatis Phalereus Demetrius cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se regem Alexandream contulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:1)
nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:2)
Hortata etiam est ut me ad haec conferrem animi aegritudo fortunae magna et gravi commota iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:1)
et si conferre volumus nostra cum externis, ceteris rebus aut pares aut etiam inferiores reperiemur, religione id est cultu deorum multo superiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 8:3)
Quae enim classium navigatio aut quae instructio exercitus aut, rursus ut ea quae natura efficit conferamus, quae procreatio vitis aut arboris, quae porro animantis figura conformatioque membrorum tantam naturae sollertiam significat quantam ipse mundus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 85:3)
tu autem Cotta si me audias eandem causam agas teque et principem civem et pontificem esse cogites et, quoniam in utramque partem vobis licet disputare, hanc potius sumas eamque facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus acceptam amplificavit Academia, potius huc conferas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 168:2)
Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt easdemque non necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION