라틴어 문장 검색

Ut enim sapientes definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, verum etiam in privatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum iudicaverit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non cum adiunxerit, iudicare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 9:2)
Hunc ad finem etiam cohibuit pragmaticam quandam nuper ortam, qua informationes verae super legibus poenalibus exhibitae informationibus aliis illusoriis suffocabantur, exhibitis scilicet per quosdam quos delinquentes ipsi subornarunt, ut ad libitum eorum fieriet litis vel prosecutio vel desertio, atque hoc modo veras prosecutiones (scilicet ne duplex foret vexatio) regerebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 9:4)
quod exhibere senibus iuvenis debuit, hoc iuveni exhibemus senes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:15)
quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, caveamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 84:1)
ego quidem, ut debeo et ut tute mihi praecepisti et ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esse adiungendum putasti sed te non praeterit, quam sit difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum, deponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 8 2:1)
exhibebit intersectiones omnes, & propterea radices habebit numero infinitas, quibus omnes exhiberi possunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:24)
Natura igitur suo gressui laxiores concedens habenas, solemnem occursum solemniter exhibendo, oscula nullo illicitae Veneris fermentata veneno, sed mystici signantia cupidinis amplexus, etiam mysticae dilectionis concordiam figurantes, Genio exhibuit adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION