라틴어 문장 검색

Et omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in cognitione et scientia summum bonum ponit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:5)
cum autem laevam manum admoverat et ilium pugnum arte vehementerque conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 195:6)
Sed quo modo tu si conprendi nihil posset artificia concidere dicebas nec mihi dabas id quod probabile esset satis magnam vim habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:4)
quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:6)
esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam adsumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:1)
Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 3:2)
nam quis umquam dubitavit quin in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque rebus, secundas iuris scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 2:3)
iudicandi enim vias diligenter persecuti sunt ea scientia quam διαλεκτικη`ν appellant, inveniendi artem quae τοπικη` dicitur, quae et ad usum potior erat et ordine naturae certe prior, totam reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 1:3)
utilis ergo est iuris civilis scientia;- tum partium enumeratio, quae tractatur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 4:5)
sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi quam- quam in his nulla species virtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur - magna est enim vis ad persuadendum scientiae - aut usus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 3:1)
cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:1)
alterum de maiore et minore, ut si quaeratur eloquentiane pluris sit an iuris civilis scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 3:3)
Ad definitionem autem pertinet ratio et scientia definiendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 1:4)
Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia, copia, cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, dicere docere etiam coepit adulescentes et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:1)
qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION