라틴어 문장 검색

ut enim natus infans sine nutricis lacte non potest ali neque ad vitae crescentis gradus perduci, sic civitas sine agris et eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere nec sine abundantia cibi frequentiam habere populumque sine copia tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말14)
sed ea, quod habet in se plus caloris, procreat et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore aeris raritas, ut est patens, accipit ignem et ita vehementem ex se mittit flammam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장20)
nam meridianae regiones propter aestus cariem, tineam, teredines reliquaque bestiarum nocentium genera procreant alendoque conservant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장25)
non minus poetae, qui antiquas comoedias graece scripserunt, easdem sententias versibus in scaena pronuntiaverunt, ut Crates, Chionides, Aristophanes, maxime etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo laudari, quod omnium Graecorum leges cogunt parentes <ali> a liberis, Atheniensium non omnes nisi eos, qui liberos artibus erudissent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말14)
nam quaecumque ad meridiem et occidentem spectant, ab tineis et umore libri vitiantur, quod venti umidi advenientes procreant eas et alunt infundentesque umidos spiritus pallore volumina corrumpunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장5)
Rex vero respondisse dicitur Homerum, qui ante annos mille decessisset, aevo perpetuo multa milia hominum pascere, item debere, qui meliore ingenio se profiteretur, non modo unum sed etiam plures alere posse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말25)
item si non terrestri cibo membra corporis alantur, deficient et ita a terreni principii mixtione erunt deserta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말7)
item terrenus fructus escarum praestans copiis supervacuis desiderationibus alit et nutrit animales pascendo continenter.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말12)
"vidua Sareptena ipsa cum filiis nocte moritura prophetam pascit esuriens et mirum in modum capsace conpleto, qui alendus venerat, alit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:44)
Tot membra franguntur, ut unum uentrem impleant, et - o nouom monstrum - integer alitur, debiles alunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 3:5)
aut quod praemium, cum istum alant qui se alere non possunt?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 8:14)
Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.17)
integer alitur, debiles alunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.15)
rami atque asper victu venatus alebat cognato quodammodo victu alebantur, aut venatu montium aut arborum ramis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3181)
Quod si ea quae a terra stirpibus continentur arte naturae vivunt et vigent, profecto ipsa terra eadem vi continetur arte naturae, quippe quae gravidata seminibus omnia pariat et fundat ex sese, stirpes amplexa alat et augeat ipsaque alatur vicissim a superis externisque naturis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION