라틴어 문장 검색

Atque [hactenus loquantur] etiam hac instituendo divisione utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, vi denique recuperare amissam possessionem, sed ut [iure civili] surculo defringendo usurpare videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 110:1)
proprius locus est augendi in his rebus aut amissis aut amittendi periculo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:1)
Et hoc totum est quod moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimitur breviter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:3)
Cur enim regem appellem Iovis optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum potius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:2)
quem si optimates oppresserunt, quod ferme evenit, habet statum res publica de tribus secundarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:5)
quos si boni oppresserunt, ut saepe fit, recreatur civitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:9)
Quorum copiis cum se ducem praebuisset, ut iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:4)
Ergo illam rem populi, id est rem publicam, quis diceret tum, cum crudelitate unius oppressi essent universi, neque esset unum vinculum iuris nec consensus ac societas coetus, quod est populus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 62:2)
cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset ipsa libertas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 64:10)
Nostris enim vitiis, non casu aliquo, rem publicam verbo retinemus, re ipsa vero iam pridem amisimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:6)
cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 26:2)
omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:2)
resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem, habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:7)
quotiens illum lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit cum mane coepisset!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 63:4)
itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 90:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION