라틴어 문장 검색

Nec te iucunda fronte fefellit luxuries, praedulce malum, quae dedita semper corporis arbitriis hebetat caligine sensus membraque Circaeis effeminat acrius herbis, blanda quidem vultus, sed qua non taetrior ulla interius:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:61)
"si vos adeo Stilichone curules augeri flagratis" ait "quas sola iuvare fama potest, quanto me dignius incitat ardor, ut praesente fruar conscendentemque tribunal prosequar atque anni pandentem claustra salutem?"
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:122)
his, Stilicho, cunctis inopina reluxit te victore salus!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:40)
quos praeficit ipse regendis rebus, ad arbitrium plebis patrumque reducit conceditque libens, meritis seu praemia poscant seu punire velint.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:65)
Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:3)
Ceterum corpus laqueatum et distentum temonibus obligatur, immotumque me-dentis arbitrio est expositum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 3:1)
Quae sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:4)
nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장2)
ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장3)
vel si vilis ipsi salus, cur filium parvulum, cur gravidam coniugem inter furentis et omnis humani iuris violatores haberet?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장3)
unam in armis salutem, sed ea consilio temperanda manendumque intra vallum, donec expugnandi hostis spe propius succederent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장2)
nec fides salutis, antequam Caesarem exercitumque reducem videre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장17)
utrisque necessitas in loco, spes in virtute, salus ex victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장13)
igitur inditus lecticae et a tribuno praetoriae cohortis deductus est vario rumore custos saluti an mortis exactor sequeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장11)
per quinque et quadraginta annorum obsequium, per collegium consulatus quondam divo Augusto parenti tuo probatus et tibi amicus nec quicquam post haec rogaturus salutem infelicis filii rogo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION