라틴어 문장 검색

Interea ascenderunt quidam spirituum obscurorum de abysso illa flammiuoma, et adcurrentes circumdederunt me, atque oculis flammantibus, et de ore ac naribus ignem putidum efflantes angebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:6)
introitum habens a latere meridiano, ubi die noctuque XII lampades ardent, IIII intra sepulchrum, VIII supra in margine dextro.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI. 1:7)
Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 129)
tunc nitidus plenis confisus rusticus agris ingeret ardenti grandia ligna foco, turbaque uernarum, saturi bona signa coloni, ludet et ex uirgis extruet ante casas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 115)
sancte, ueni dapibus festis, sed pone sagittas et procul ardentes hinc precor abde faces.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 147)
at bona quae nec auara fuit, centum licet annos uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 429)
haec dedit Aeneae sortes, postquam ille parentem dicitur et raptos sustinuisse Lares nec fore credebat Romam, cum maestus ab alto Ilion ardentes respiceretque deos.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 512)
sed praeterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen conicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:2)
puero dormienti, cui Servio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt multorum in conspectu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 407:2)
immo eo impensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 465:2)
Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso tace, Lucretia, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 593:2)
successit ei Servius Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana, cui puero athuc in cunis posito caput arsisse traditum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha40)
iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 313:2)
ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 628:1)
caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 61:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION