라틴어 문장 검색

erat Pharasmanis filius nomine Radamistus, decora proceritate, vi corporis insignis et patrias artis edoctus, claraque inter accolas fama.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장4)
Claudius triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et proelio solita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장2)
At Claudius saevissima quaeque promere adigebatur eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus inlustrem hortis eius inhians pervertit accusante Tarquitio Prisco.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장1)
mox adventu Aesculapii artem medendi inlatam maximeque inter posteros eius celebrem fuisse, nomina singulorum referens et quibus quisque aetatibus viguissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장3)
iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)
hi rectores imperatoriae iuventae et (rarum in societate potentiae) concordes, diversa arte ex aequo pollebant, Burrus militaribus curis et severitate morum, Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta, iuvantes in vicem, quo facilius lubricam principis aetatem, si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장2)
liberalium quoque artium commemoratio et nihil regente eo triste rei publicae ab externis accidisse pronis animis audita:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장2)
Tiberius artem quoque callebat qua verba expenderet, tum validus sensibus aut consulto ambiguus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장7)
tum Agrippina versis artibus per blandimenta iuvenem adgredi, suum potius cubiculum ac sinum offerre contegendis quae prima aetas et summa fortuna expeterent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장2)
Syria P. Anteio destinata, set variis mox artibus elusus ad postremum in urbe retentus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 22장3)
at L. Volusius egregia fama concessit, cui tres et nonaginta anni spatium vivendi praecipuaeque opes bonis artibus, inoffensa tot imperatorum amicitia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 30장5)
his atque talibus inritamentis non longa cunctatio interponitur, sed accepto aditu Poppaea primum per blandimenta et artes valescere, imparem cupidini se et forma Neronis captam simulans;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장3)
haec atque talia lacrimis et arte adulterae penetrantia nemo prohibebat, cupientibus cunctis infringi potentiam matris et credente nullo usque ad caedem eius duratura filii odia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장8)
ergo navem posse componi docet cuius pars ipso in mari per artem soluta effunderet ignaram:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장10)
non nobilitas cuiquam, non aetas aut acti honores impedimento, quo minus Graeci Latinive histrionis artem exercerent usque ad gestus modosque haud virilis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION