라틴어 문장 검색

Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino uincienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:4)
deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:5)
Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:6)
Cum iam eo uenit, tum incidi super uesicae ceruicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad ceruicem uesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 11:2)
paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transuersa plaga facienda est, qua ceruix aperiatur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 11:3)
si ex ulcere, caro idem repleuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 1:6)
At si caro increuit, necessarium est recta linea patefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:2)
cutis superinciditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:2)
cute eadem ratione super uenam incisa, hamulo orae excipiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:7)
deinde, si id nihil prodest (quod et in ueteri cicatrice et ubi nerui laessi sunt euenire consueuit) uidere oportet, neruine id uitium an cutis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:4)
si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:7)
Igitur inter sanam uitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 1:5)
Vbi ad os uentum est, reducenda ab eo sana caro et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:1)
ac tum frons ossis, quem serrula exasperauit, leuandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:3)
Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION