라틴어 문장 검색

Illi necessario maturius, quam constituerant, castra ponunt.
(카이사르, 내란기, 1권 65:4)
Caesar quoque in proximo colle castra ponit.
(카이사르, 내란기, 1권 65:9)
Media circiter nocte eis, qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias castris educere.
(카이사르, 내란기, 1권 66:1)
Illi exaudito clamore veriti, ne noctu impediti sub onere confligere cogerentur aut ne ab equitatu Caesaris in angustius tenerentur, iter supprimunt copiasque in castris continent.
(카이사르, 내란기, 1권 66:3)
Hoc idem fit ex castris Caesaris.
(카이사르, 내란기, 1권 66:5)
Alii, quod pridie noctu conclamatum esset in Caesaris castris, argumenti sumebant loco non posse clam exiri.
(카이사르, 내란기, 1권 67:4)
Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit.
(카이사르, 내란기, 1권 68:1)
Nam quae itinera ad Hiberum atque Octogesam pertinebant castris hostium oppositis tenebantur.
(카이사르, 내란기, 1권 68:2)
Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris procurrebant contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros:
(카이사르, 내란기, 1권 69:1)
Duces vero eorum consilium suum laudibus efferebant, quod se castris tenuissent;
(카이사르, 내란기, 1권 69:4)
Interim alii suos in castra invitandi causa adducunt, alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex binis viderentur;
(카이사르, 내란기, 1권 74:7)
Idem hoc fit a principibus Hispaniae, quos evocaverant et secum in castris habebant obsidum loco.
(카이사르, 내란기, 1권 74:9)
Quibus rebus nuntiatis Afranius ab instituto opere discedit seque in castra recipit, sic paratus, ut videbatur, ut, quicumque accidisset casus, hunc quieto et aequo animo ferret.
(카이사르, 내란기, 1권 75:1)
Sed plerosque ei, qui receperant, celant noctuque per vallum emittunt.
(카이사르, 내란기, 1권 76:10)
Hoc probato consilio ex castris proficiscuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 78:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION