라틴어 문장 검색

sed tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt naturae et fortunae bona;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:3)
Atque id primum in poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratoribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 27:1)
nam neque tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res tantas quisquam nisi monstratas possit videre, neque tanta tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir ingenio cernat, si modo aspexerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 124:1)
In qua velim sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque ut possit is illa omnia cernere, qui tantum modo aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:5)
illa vero oculorum multo acriora, quae paene ponunt in conspectu animi, quae cernere et videre non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 161:2)
in oratione autem pauci prima cernunt, postrema plerique:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:3)
taciti tamen omnes non esse illud, quod diximus, aptum perfectumque cernunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 198:3)
mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem, quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia, quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 218:4)
in temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 1:1)
aut enim scientia cernitur virtus aut actione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 3:2)
temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est duobusque modis in rebus commodis cernitur, et ea quae absunt non expetendo et ab eis quae in potestate sunt abstinendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 4:1)
atque hae quidem virtutes cernuntur in agendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장1)
cernenda autem sunt diligenter, ne fallant ea nos vitia quae virtutem videntur imitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 3:1)
Amicitiae autem caritate et amore cernuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 1:2)
Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis ea cernere videatur aut tractare plane manu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION