라틴어 문장 검색

"Quid quod materiam praebet causasque iocorum omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, si toga sordidula est et rupta calceus alter pelle patet, vel si consuto vulnere crassum atque recens linum ostendit non una cicatrix?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III62)
tres rugae subeant et se cutis arida laxet, fiant obscuri dentes oculique minores:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI69)
ad moechum lota veniunt cute.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI236)
vultus gravis, horrida siccae silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci, sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX6)
deformem et taetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, in vetula scalpit iam mater simia bucca.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X84)
Sed nunc dilatis averte negotia cutis et gratam requiem dona tibi, quando licebit per totum cessare diem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI58)
Saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem, sic leniter castigavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 7:1)
At non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque inpressas cicatrices.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:4)
Cum infunditur cuti, quin frigidum sit nec medici infitias eunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 3:2)
Docet hoc et levitas cutis et splendor, docent praecipue adsiduae purgationes superfluo exonerantes corpus humore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 17:2)
Contra senibus siccum corpus est, quod probat asperitas et squalor cutis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 19:1)
Levitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:3)
Dic, oro te, quae facit causa, ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, vulnus excitent et loca perforent, devorata vero nullam ventris corpori inferant laesionem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:3)
Calida, inquit, quae adhaeserit nostro corpori mox praebet tactum sui mansuetiorem, vel quia cuti adsuevit vel quia frigus accepit a nobis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:2)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION