라틴어 문장 검색

quidam tamen hic subaudiunt 'posuit', id est pinxit, ut Horatius qualis Parrhasius prodidit aut Scopas, sollers nunc hominem ponere nunc deum, hic saxo, liquidis ille coloribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 202)
quae latentem bello Thebano maritum Polynici prodidit monili accepto, quod ante uxori dederat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 44515)
qui cum hoc patre praesente facerent et ille re nova delectaretur, ex ea re ludus factus est, quam rem Palaestra, soror iuvenum, Mercurio amanti se prodidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1385)
hoc seni iuvenes a sorore proditum nuntiant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1387)
hunc soror sua eiusdem nominis prodidit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1907)
custos pinaria sacri quidam tradunt ideo 'custos', quod Potitii sacra publica servis publicis prodiderint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2701)
et quamvis tradatur eos ideo ad sacra Herculis non admitti, quod serius venerint, et ideo 'custos', quoniam nec prandendi habuerint facultatem, et id quasi irreligioso datum sit quod ignorantiae eventus attulerat, tamen habent Ciceronem auctorem, qui in de domo sua Pinarium Nattam appellans sic dicit quem ego tamen credo, si est ortus ab illis, quos memoriae proditum est ab ipso Hercule, perfuncto iam laboribus, sacra didicisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2702)
qui cognita causa itineris eorum, omne responsum patris prodidit monuitque ut caverent, ne ab eo interrogatione deciperentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34517)
illis negantibus suspicatus proditum esse responsum, quaesivit an quemquam obvium habuissent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34519)
Antonius re comperta, collectis Orientis viribus, prior cum uxore Cleopatra venit ad bellum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6788)
nam eius splendore prodente Euryalus capitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3633)
denique Nisus hac ratione non proditur, cui habenti inferiore galeam, habiliorem galeam Aletes permutavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3634)
unde accipiamus Venerem non quasi deam loqui, sed quasi unam de Troianis - ut in primo unius ob iram prodimur, item caeli quibus adnuis arcem - , ne futura ignorare videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 282)
alii hunc Capyn filium Capeti volunt esse, Tiberini avum, ex quo fluvius Tiberis appellatus est, eumque Capuae conditorem produnt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1459)
Cato originum qui Pisas tenuerint ante adventum Etruscorum, negat sibi conpertum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1795)

SEARCH

MENU NAVIGATION