라틴어 문장 검색

Quod si quisquam propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si Christianus esse recte uoluerit, nulli alteri copuletur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:28)
Exsurgens autem a somno, cuncta, quae dormiens cantauerat, memoriter retinuit, et eis mox plura in eundem modum uerba Deo digni carminis adiunxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:18)
quia et digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque die, hoc est XIIIo Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus eorum mox beata inuicem uisione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:6)
At ille Brittaniam ueniens, coniunctus est amicitiis Alchfridi regis, qui catholicas ecclesiae regulas sequi semper, et amare didicerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:9)
Hic docuit teneram palis adiungere vitem, Hic viridem dura caedere falce comam;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 713)
Lucra petens habili tauros adiungit aratro Et durum terrae rusticus urget opus, Lucra petituras freta per parentia ventis Ducunt instabiles sidera certa rates:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 95)
ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 25:3)
nunquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 238:4)
hinc ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 440:1)
vix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant in agro suo Aequos Volscosque coniunctis copiis castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 67:1)
interim Hernici Latinique, pudore etiam, non misericordia solum moti, si nec obstitissent communibus hostibus infesto agmine urbem petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 77:1)
adiungitur et Tusculana legio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 202:2)
ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 556:2)
Valerius adversus coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum Volscorumque sustinuit consilio bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 659:2)
coniunctis exercitibus Latinum primum agrum perpopulati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 735:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION