라틴어 문장 검색

Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:2)
Hos certo signo revocare constituit, cum omnes milites naves conscendissent, atque eis expedito loco actuaria navigia relinquit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:6)
Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit, in Hispaniam proficisci constituit:
(카이사르, 내란기, 1권 30:1)
qui ad Auximum, ut supra demonstravimus, amissis cohortibus protinus ex fuga in Africam pervenerat atque eam sua sponte vacuam occupaverat delectuque habito duas legiones effecerat, hominum et locorum notitia et usu eius provinciae nactus aditus ad ea conanda, quod paucis ante annis ex praetura eam provinciam obtinuerat.
(카이사르, 내란기, 1권 31:3)
Vibulli Rufi, quem a Pompeio missum in Hispaniam demonstratum est, Afranius et Petreius et Varro, legati Pompei, quorum unus Hispaniam citeriorem tribus legionibus, alter ulteriorem a saltu Castulonensi ad Anam duabus legionibus, tertius ab Ana Vettonum agrum Lusitaniamque pari numero legionum optinebat, officia inter se partiuntur, uti Petreius ex Lusitania per Vettones cum omnibus copiis ad Afranium proficiscatur, Varro cum eis, quas habebat, legionibus omnem ulteriorem Hispaniam tueatur.
(카이사르, 내란기, 1권 38:2)
Quibus coactis celeriter Petreius per Vettones ad Afranium pervenit, constituuntque communi consilio bellum ad Ilerdam propter ipsius opportunitatem gerere.
(카이사르, 내란기, 1권 38:4)
Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afranii tres, Petreii duae, praeterea scutatae citerioris provinciae et caetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter LXXX equitumque utriusque provinciae circiter V milia.
(카이사르, 내란기, 1권 39:1)
Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria re coactus locum capit superiorem diversamque aciem in duas partes constituit, ne ab equitatu circumveniri posset.
(카이사르, 내란기, 1권 40:8)
Potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub castris constituit.
(카이사르, 내란기, 1권 41:5)
Caesar, ubi cognovit per Afranium stare, quo minus proelio dimicaretur, ab infimis radicibus montis intermissis circiter passibus CCCC castra facere constituit et, ne in opere faciundo milites repentino hostium incursu exterrerentur atque opere prohiberentur, vallo muniri vetuit, quod eminere et procul videri necesse erat, sed a fronte contra hostem pedum XV fossam fieri iussit.
(카이사르, 내란기, 1권 41:6)
reliquas legiones in armis expeditas contra hostem constituit.
(카이사르, 내란기, 1권 42:2)
Castra enim, ut supra demonstratum est, cum essent inter flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio milium XXX, neutrum horum transiri poterat, necessarioque omnes his angustiis continebantur.
(카이사르, 내란기, 1권 48:6)
Magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, imponunt atque hos praemiis pollicitationibusque incitant.
(카이사르, 내란기, 1권 56:4)
Postremo et plures intermittere dies et praeter consuetudinem omnium noctu constituerant pabulari.
(카이사르, 내란기, 1권 59:4)
Itaque constituunt illis locis excedere et in Celtiberiam bellum transferre.
(카이사르, 내란기, 1권 61:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION