라틴어 문장 검색

Quid enim ista sunt, quid fenus et calendarium et usura, nisi humanae cupiditatis extra naturam quaesita nomina ?
(세네카, 행복론, Liber VII 56:4)
alius illos extra mundum suum proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 149:2)
nam ut nihil extra lacessat aut quatiat, in se ipsa fortuna ruit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 18:3)
Atqui haec est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis humanos casus supergressa, extra regnum fortunae subducta, quam non inopia, non metus, non morborum incursus exagitet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:2)
Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:4)
Hoc scire magis prodest, quam Aventinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aves non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut farta sunt mendaciis aut similia ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 81:4)
Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum:
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:2)
Caesaris prima tempora loquitur nec, quod te imitari velit, exemplar extra te quaerit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 7:1)
sed quia nec ultionem sequitur (non enim laesa est) nec peccato alicui irascitur (nullum enim antecessit crimen), extra finitionem nostram cadit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:1)
Quidquid optimum homini est, id extra humanam potentiam iacet, nec dari nec eripi potest.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 50:1)
quidquid extra concupiscitur, vitiis, non usibus laboratur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 64:4)
Stoici virilem ingressi viam non ut amoena ineuntibus videatur curae habent, sed ut quam primum nos eripiat et in illum editum verticem educat, qui adeo extra omnem teli iactum surrexit, ut supra fortunam emineat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 2:3)
Etiam cum potentes et imperio editi et consensu servientium validi nocere intendent, tam citra sapientiam omnes eorum impetus deficient, quam quae nervo tormentis- ve in altum exprimuntur, cum extra visum exsilierint, citra caelum tamen flectuntur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 16:5)
Omnis iniuria deminutio eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis vel corporis vel rerum extra nos positarum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:1)
Tota illorum ut extra ita intra forma humanae dissimilis est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION