라틴어 문장 검색

Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus.
(세네카, 행복론, Liber VI 10:3)
non enim exigo, ut mihi sine respectu sui consulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi datum vel magis danti profuerit, dum modo id, qui dabat duos intuens dederit et inter me seque diviserit.
(세네카, 행복론, Liber VI 55:2)
Denique se quisque consulat et in secretum pectoris sui redeat et inspiciat, quid tacitus optaverit.
(세네카, 행복론, Liber VI 194:3)
Habebit, cum quibus de minimis maximisque rebus deliberet, quos de se cotidie consulat, a quibus audiat verum sine contumelia, laudetur sine adulatione, ad quorum se similitudinem effingat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 91:2)
Patrem quidem Patriae appellavimus, ut sciret datam sibi potestatem patriam, quae est temperantissima liberis consulens suaque post illos reponens.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 87:4)
Sed nulla secta benignior leniorque est, nulla amantior hominum et communis boni attentior, ut propositum sit usui esse et auxilio nec sibi tantum, sed universis sin- gulisque consulere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 21:2)
parcet enim sapiens, consulet et corriget;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:2)
Quis in tam obscura et involuta veritate divinat, utrumne fratri tuo mors inviderit an consuluerit ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 55:5)
Gaude itaque habuisse te tam bonum fratrem et usum fructumque eius, quamvis brevior voto tuo fuerit, boni consule.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 62:1)
" Nemo," inquis, " nos consuluit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:8)
Faciet nos moderatiores respectus nostri, si consuluerimus nos :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 156:3)
Hoc non erit probatum, si se unusquisque consuluerit, quantam cupidinem habeat ignota noscendi, quam ad omnis fabulas excitetur ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 25:3)
Scias licet idem viris bonis esse faciendum, ut dura ac difficilia non reformident nec de fato querantur, quicquid accidit boni consulant, in bonum vertant.
(세네카, De Providentia, book 1 12:2)
Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
(세네카, De Providentia, book 1 19:1)
Ipsis, inquam, deus consulit, quos esse quam honestissimos cupit, quotiens illis materiam praebet aliquid animose fortiterque faciendi, ad quam rem opus est aliqua rerum difficultate.
(세네카, De Providentia, book 1 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION