라틴어 문장 검색

Quintus non modo non cum magna prece ad me sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 15 4:3)
quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 4:4)
quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:5)
quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione nec Balbo et Oppio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:1)
hanc autem causam pater odium matris esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 38 3:1)
atque etiam (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum, ego dubitem quin summo in odio sim quom M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:5)
o mi Attice, vereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:1)
accedit ut ne in ipsum quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13B 4:3)
si viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13B 6:4)
qua re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13B 8:1)
in contentione praesentis ad nocendum habent viris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 6:5)
L. Bibulus quam carus mihi esse debeat, nemo melius iudicare potest quam tu cuius tantae pro re publica contentiones sollicitudinesque fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 7 1:1)
quamquam aliquotiens ei scripseram sacerdotum comitia mea summa contentione in alterum annum esse reiecta - quod ego cum Ciceronis causa elaboravi tum Domiti, Catonis, Lentuli, Bibulorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 14 1:12)
exstare enim volebam in crudelissimos hostis monimenta odi publici sempiterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 9:2)
quod autem tibi cum Antonio privatim odium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION