라틴어 문장 검색

Non altius edita esse praesaepia conveniet,quam ut bos aut iumentum sine incommodo stans vesci possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 6:2)
neque enim corporis robori convenit frequens usus earum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 20:1)
Proxima est cura de servis, cui quemque officio praeponere conveniat quosque et qualibus operibus destinare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 1:1)
Sed latius apertas summa parte declivesque et ad solum coartatas imbricibus supinis similes facere conveniet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 9:5)
Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 22:1)
Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 25:1)
Cum deinde tempestive potuerint vesci, non multum nec universum cibum, sed partibus et paulatim praebere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 3장 2:4)
quoniam in id tempus ab aestivo solstitio convenit inter peritos rei rusticae non esse arandum, nisi si magnis, ut fit non numquam, subitaneis imbribus quasi hibernis pluviis terra permaduerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:2)
Prius tamen quam exilem terram iteremus, stercorare conveniet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:1)
Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui convenit, ne solis halitu vires amittat et ut permixta humus praedicto alimento pinguescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 2:1)
ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra Kalendas Octobris seminare convenire, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut gelicidiis pruinisve infestentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 3:1)
Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:3)
Quam tamen ipsam celeriter et utique ante aequinoctium vernum conveniet peragere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 7:4)
Ea glabreta signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore vitiis eius modi medeamur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:1)
nam ubi vel uligo vel alia quae pestis segetem enecat,ibi columbinum stercus vel, si id non est, folia cupressi convenit spargi et inarari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION