라틴어 문장 검색

consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane ut nummo, cui publica forma est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 224:1)
itaque non ratione nititur sed exemplo, lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam consuetudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 236:7)
nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut omnia exequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 238:2)
nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum, triquetram dici Siciliam an triquedram, meridiem an medidiem oporteat quaeritur, aliaque quae consuetudini serviunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 250:1)
superest igitur consuetudo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 263:1)
et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 263:3)
sed huic ipsi necessarium est iudicium, constituendumque in primis id ipsum quid sit, quod consuetudinem vocemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 263:4)
igitur ut velli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum caret reprehensione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 264:3)
at lavamur et tondemur et convivimus ex consuetudine:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 264:4)
ergo consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 265:2)
ego (nisi quod consuetudo obtinuerit) sic scribendum quidque iudico, quomodo sonat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 296:3)
tenuit consuetudo, quae cotidie magis invalescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat, traderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 2:1)
hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 60:1)
quae quidem suasoriis an controversiis magis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 77:2)
ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum sequebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 89:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION