라틴어 문장 검색

"nosne Christo procreati mammonae dicabimur et Dei formam gerentes serviemus saeculo?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.25)
"facta sunt quae non erant, Verbo creavit omniformem machinam;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1126)
"puto inbecillo, nate, turbaris metu et te doloris horror adflictum domat, non hanc meorum viscerum stirpem fore Deo spopondi, non in hanc spem gloriae te procreavi, cedere ut leto scias."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1303)
Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor, Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes, Eumenides variae monstri comitatus aguntur, nec minus interea rabidorum more luporum Crimina persultant toto grassantia campo, matris Avaritiae nigro de lacte creata, si fratris galeam fulvis radiare ceraunis germanus vidit conmilito, non timet ensem exerere atque caput socio mucrone ferire, de consanguineo rapturus vertice gemmas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1125)
absenti Aeneae currunt geminosque iugalis semine ab aetherio, spirantis naribus ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:16)
Sulmone creatos quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens, viventis rapit, inferias quos immolet umbris captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:4)
Instaurant acies Volcani stirpe creatus Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:1)
Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, obvius ardenti sese obtulit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:5)
Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta aequalem comitemque, una quem nocte Theano in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans Cisseis regina Parin creat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:4)
Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum corpora constiterant contra, quos fida crearat una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo balteus et laterum iuncturas fibula mordet egregium forma iuvenem et fulgentibus armis transadigit costas fulvaque effundit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:10)
tum partu Terra nefando Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea et coniuratos caelum rescindere fratres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 10:4)
Principio arboribus varia est natura creandis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:1)
fortes creantur fortibus et bonis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 45)
at ille labitur et labitur in omne volubilis aevum Quaeritur argentum puerisque beata creandis uxor, et incultae pacantur vomere silvae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 225)
aut enim de iure dubitari potest eius, qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus tribunus arguebatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION