라틴어 문장 검색

Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic ex communi sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia, ut philosophi tamquam in superum mare [Ionium] defluerent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem in inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum laberentur, in quo etiam ipse Ulixes errasset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 69:1)
postea dissociati, ut exposui, a Socrate [diserti a doctis] et deinceps a Socraticis item omnibus philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam, neque quicquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 72:2)
nosque ipsi hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni diei totum oratoris munus explicemus, dum modo illa res tanta sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo [oratorum] istorum umquam attigit, comprehensa esse videatur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 81:2)
dies et noctis virum summa virtute et prudentia videbamus, philosopho cum operam daret, Q. Tuberonem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 87:5)
Ipse ille Leontinus Gorgias, quo patrono, ut Plato voluit, philosopho succubuit orator, qui aut non est victus umquam a Socrate neque sermo ille Platonis verus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 129:1)
Nunc sive qui volet, eum philosophum, qui copiam nobis rerum orationisque tradat, per me appellet oratorem licet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:1)
sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam iunctam habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non impediam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:2)
quem si patiuntur eundem esse philosophum, sublata controversia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 143:1)
sin eos diiungent, hoc erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 143:2)
Hic Sulpicius 'ego vero,' inquit 'Crasse, neque Aristotelem istum neque Carneadem nec philosophorum quemquam desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:1)
atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeane, posteriore finire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:3)
Atque haec quidem ab eis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule, dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 187:1)
Nihil enim dicitur a philosophis, quod quidem recte honesteque dicatur, quod non ab iis partum confirmatumque sit, a quibus civitatibus iura discripta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:4)
Quin etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum, cum quaereretur ex eo, quid adsequerentur eius discipuli, respondisse, ut id sua sponte facerent, quod cogerentur facere legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:1)
Ergo ille civis, qui id cogit omnis imperio legumque poena, quod vix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis, qui illa disputant, ipsis est praeferendus doctoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION