라틴어 문장 검색

quae cum audissem, sine ulla dubitatione abieci consilium profectionis quo me hercule ne antea quidem delectabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:7)
me quidem nihil umquam sic delectavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:11)
in quo delector me ante providisse, ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 2a 1:3)
tibi Glycona, medicum Pansae, qui sororem Achilleos nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 6 2:1)
multos tibi commendabo et commendem necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 8 1:1)
sed C. Nasenniun, municipem Suessanum, tibi ita commendo ut neminem diligentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 8 2:1)
fortem virum, Brute, tibi commendo, frugi hominem et, si quid ad rem pertinet, etiam locupletem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 8 2:3)
ego autem (sed erro fortasse nec tamen is sum ut mea me maxime delectent) nihil mihi videor hoc bello sensisse prudentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 9:4)
commendas nostram salutem illi, quae morte qua non perniciosior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 1:7)
aut, si me carum habes, vis Romae videre, cum ut ibi esse possem commendandus puero illi fuerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 2:4)
me vero posthac ne commendaveris Caesari tuo, ne te quidem ipsum, si me audies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 7:6)
haec ad te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis nostris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 3:4)
video te lenitate delectari et eum putare fructum esse maximum praeclare quidem, sed aliis rebus, aliis temporibus locus esse solet debetque clementiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 5:2)
quae ne spes eum fallat, vehementer rogo te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores, familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intellegat meam commendationem non vulgarem fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 3 2:1)
sed tanta est in plerisque levitas, ut eos non tam constantia in re publica nostra delectet, quam splendor offendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION