라틴어 문장 검색

sed quia naves saevitia hiemis prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari solitum, cui una ex re publica annonae cura, clausum litus, retineri commeatus, dum timet, credebat, augentibus famam Vitellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne victoribus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quoque bellis inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장3)
Tettio Iuliano praetura, tamquam transgredientem in partis Vespasiani legionem deseruisset, ablata ut in Plotium Grypum transferretur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장2)
retinete, patres conscripti, et reservate hominem tam expediti consilii ut omnis aetas instructa sit, et quo modo senes nostri Marcellum, Crispum, iuvenes Regulum imitentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장12)
ambo gravi senatus consulto damnati pulsique, quamvis concesso aliis reditu, in eadem poena retenti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장6)
sed immensa pecunia tanta vis hominum retinenda erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장5)
prensare commanipularium pectora, cervicibus innecti, suprema oscula petere, ne desererentur soli neu pari causa disparem fortunam paterentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장11)
simulata ea fuerint an retinere saevientis nequiverit, parum adfirmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장9)
Sabinus festinatum temere proelium pari formidine deseruit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장5)
Varus praetorianis praepositus vim atque arma retinebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장4)
simul Domitianus Mucianusque accingebantur, dispari animo, ille spe ac iuventa properus, hic moras nectens quis flagrantem retineret, ne ferocia aetatis et pravis impulsoribus, si exercitum invasisset, paci belloque male consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장8)
incensus ira 'non Flaccum' inquit, 'non Voculam deseritis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장7)
nec Iordanes pelago accipitur, sed unum atque alterum lacum integer perfluit, tertio retinetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장11)
Postera luce Cerialis equite et auxiliariis cohortibus frontem explet, in secunda acie legiones locatae, dux sibi delectos retinuerat ad improvisa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장1)
sic enim facillime putavit se Graeca lingua loquentes, qui Asiam incolerent, sub sua retenturum potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset, quibus se oppresso nulla spes salutis relinqueretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)
non erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate, eamque potestatem bonitate retinebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION