라틴어 문장 검색

quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 43:3)
quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:2)
pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:3)
magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:1)
haec ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:4)
quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 47:1)
haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpis nec faciamus rogati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:1)
si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:4)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam - sed nihil est, quod illi non persequantur argutiis - partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:1)
commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas cum velis vel remittas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:4)
alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius, quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis amicitias esse expetendas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 59:1)
itaque ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita amicitias appetere maxime:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 59:2)
ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri, et inopes quam opulenti, et calamitosi quam ei qui putentur beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 59:3)
solem enim e mundo tollere videntur ei, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION