라틴어 문장 검색

In omnibus autem negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 95:5)
Hane naturae tam diligentem fabricam imitata est hominum verecundia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:1)
quae autem parva videntur esse delicta neque a multis intellegi possunt, ab iis est diligentius declinandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:2)
Itaque, ut in fidibus musicorum aures vel minima sentiunt, sic nos, si acres ac diligentes esse volumus animadversores[que] vitiorum, magna saepe intellegemus ex parvis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:1)
malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 30:7)
O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmatiari putaret quam coniugem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:4)
inquit, ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares fore, quos pecunia corrupisses?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 70:4)
non numquam tamen est largiendum, nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:3)
Sed de hoc genere toto in iis libris, quos de re publica scripsi, diligenter est disputatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:5)
Sed animadvertendum est diligentius, quae natura rerum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:5)
Itaque lex ipsa naturae, quae utilitatem hominum conservat et continet, decernet profecto, ut ab homine inerti atque inutili ad sapientem, bonum, fortem virum transferantur res ad vivendum necessariae, qui si occiderit, multum de communi utilitate detraxerit, modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans seseque diligens hanc causam habeat ad iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 37:1)
Id indicant leges in duodecim tabulis, indicant sacratae, indicant foedera, quibus etiam cum hoste devincitur fides, indicant notiones animadversionesque censorum, qui nulla de re diligentius quam de iure iurando iudicabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 144:5)
erat etiam Metrodorus, qui cum illis una ipsum illum Carneadem diligentius audierat, hominem omnium in dicendo, ut ferebant, acerrimum et copiosissimum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 45:3)
sed ego neque illis adsentiebar neque harum disputationum inventori et principi longe omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo, Platoni, cuius tum Athenis cum Charmada diligentius legi Gorgiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 47:1)
num admoveri possit oratio ad sensus animorum atque motus vel inflammandos vel etiam exstinguendos, quod unum in oratore dominatur, sine diligentissima pervestigatione earum omnium rationum, quae de naturis humani generis ac moribus a philosophis explicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 60:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION