라틴어 문장 검색

Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam, dein, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:1)
Neque enim adultera uxor dimittenda est et vir moechus tenendus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:7)
Dimisit ergo, ut aiunt, vitiosum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:15)
dimisit illius et illius criminis noxium;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:16)
dimisit - paene dixi, quod clamante vicinia uxor non sola prodidit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:17)
Cui plus dimittitur, plus amat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:10)
"Si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat virum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:2)
Unde et in cruce pendens commendat parentem discipulo, quam numquam ante crucem dimiserat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:12)
Si quis te carpit, quod sis Christiana, quod virgo, ne cures, quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter virgines viveres;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:29)
Pallidum interdum cadit, ut candidos nudet umeros, et, quasi videri noluerit, celat festina, quod volens retraxerat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:9)
Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam, hic te silentium, ille doceat mansuetudinem, non facias, quod vis, comedas, quod iuberis, habeas, quantum acceperis, vestiaris, quod acceperis, operis tui pensa persolvas, subiciaris, cui non vis, lassus ad stratum venias ambulansque dormites, necdum expleto somno surgere conpellaris, dicas psalmum in ordine tuo - in quo non dulcedo vocis sed mentis affectus quaeritur scribente apostolo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:11)
"Dimitte me et delebo populum istum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:10)
"dimitte me,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:12)
"citius dimitte, moraris?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I50)
habet Trebius propter quod rumpere somnum debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne tota salutatrix iam turba peregerit orbem, sideribus dubiis aut illo tempore quo se frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V15)

SEARCH

MENU NAVIGATION