라틴어 문장 검색

Neque ut magistro magister neque ut discipulo discipulus - sic enim scribis -, sed ut discipulo magister - nam tu magister, ego contra;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 7 1:1)
eos autem, qui in magistratu privatorum similes esse velint, eosque privatos, qui efficiant, ne quid inter privatum et magistratum differat, ferunt laudibus et mactant honoribus, ut necesse sit in eius modi re publica plena libertatis esse omnia, ut et privata domus omnis vacet dominatione et hoc malum usque ad bestias perveniat, denique ut pater filium metuat, filius patrem neglegat, absit omnis pudor, ut plane liberi sint, nihil intersit, civis sit an peregrinus, magister ut discipulos metuat et iis blandiatur spernantque discipuli magistros, adulescentes ut senum sibi pondus adsumant, senes autem ad ludum adulescentium descendant, ne sint iis odiosi et graves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:3)
Idem Augustus, quia Maecenatem suum noverat stilo esse remisso molli et dissoluto, talem se in epistolis quas ad eum scribebat saepius exhibebat, et contra castigationem loquendi quam alias ille scribendo servabat in epistola ad Maecenatem familiari plura in iocos effusa subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 12:1)
nam Cicero per epistolam culpat filium, dicens male eum dixisse 'direxi litteras duas', cum 'litterae', quotiens epistolam significant, numeri tantum pluralis sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1683)

SEARCH

MENU NAVIGATION