라틴어 문장 검색

Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 1:1)
postea, ubi irata facta est, servum recepticium sectari atque flagitare virum iubet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 2:4)
In libro secundo scriptum et inventum est, recepticium servum dici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium receptusque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 3:3)
Recepticius enim servus, in ea re quam dicit Cato, aliud omnino est quam Verrius scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 6:1)
Servo suo diu oculos aegros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leve in litterarum formas conpungit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 23:2)
In eadem fuit philosophus in disciplina Stoica celebratus, quem ego A the nis cognoveram non parva virum auctoritate satisque attente discipulos iuvenes continentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 5:1)
Set tibi sane Aristippus, ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 11:1)
Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:4)
Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 33:1)
COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 2:1)
COMMENTATIONUM suarum artiumque quas discipulis tradebat Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 2:1)
Celsitudinis vestrae servus humillimus et devotissimus, FR. S. ALBAN.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 4:1)
3. Verum ut ad narrationem rei ipsius revertamur, primo Simon, ut diximus, discipulum suum edocuit personam Richardi ducis Eboracensis imitari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:1)
Itaque cum discipulo suo in Hibernam transfretavit, ubi favor erga familiam Eboracensem maiorem in modem fervebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:7)
Quo factum est ut turba vilis coetus miscuerit, et insultum in comitem ipsum faciens eum cum compluribus ex servis suis trucidaverit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION