라틴어 문장 검색

ne trepides caeli divisis partibus amens, unde volans ignis pervenerit aut in utram se verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:12)
Apes enim quodammodo debemus imitari, quae vagantur et flores carpunt, deinde quicquid attulere disponunt ac per favos dividunt et sucum varium in unum saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 5:1)
Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solis occasum ante mediam noctem natus sit illo quem nox secuta est, contra vero qui in sex noctis horis posterioribus nascitur eo die videatur natus qui post eam noctem diluxerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 3:1)
Qui dies ita dividitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:7)
Post ad Ianum solum regnum redactum est, qui creditur geminam faciem praetulisse, ut quae ante quaeque post tergum essent intueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 20:1)
Hic igitur Ianus, cum Saturnum classe pervectum excepisset hospitio et ab eo edoctus peritiam ruris ferum illum et rudem ante fruges cognitas victum in melius redegisset, regni eum societate muneravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 21:1)
Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam devorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se revolvi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 12:1)
Nam Fulvius Nobilior in fastis quos in aede Herculis Musarum posuit Romulum dicit, postquam populum in maiores iunioresque divisit, ut altera pars consilio altera armis rempublicam tueretur, in honorem utriusque partis hunc Maium sequentem Iunium mensem vocasse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 16:2)
SED ET AEGYPTUS HOC MENSE IN POTESTATEM POPULI ROMANI REDACTA SIT.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:5)
Atque his quinquaginta a se additis adiecit alios sex retractos illis sex mensibus qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos, factosque quinquaginta et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 2:1)
Nobis illa ratio nominis vero propior aestimatur, ut Idus vocemus diem qui dividit mensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 17:1)
Iduare enim Etrusca lingua dividere est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 17:2)
unde vidua, quasi valde idua, id est valde divisa:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 17:3)
aut vidua, id est a viro divisa.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 17:4)
intercisi in se non in alia dividuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION