라틴어 문장 검색

Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 13:1)
Documenta cladis cruentus aliquandiu Aufidus, pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergello, modii duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris taxata mensura.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 18:1)
Sic Cilix dignus victoria Pompei visus est et Mithridaticae provinciae factus accessio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 7:1)
Ibi circa Brittium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1 viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 13:1)
Sed accepta partium clade nihil cunctatus, ut sapiente dignum erat, mortem sibi etiam laetus accivit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 70:3)
EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 1:1)
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:3)
illud in his rebus video firmare potesse, usque adeo naturarum vestigia linqui parvola, quae nequeat ratio depellere nobis, ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:13)
Nunc age, nativos animantibus et mortalis esse animos animasque levis ut noscere possis, conquisita diu dulcique reperta labore digna tua pergam disponere carmina vita.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:1)
Quis potis est dignum pollenti pectore carmen condere pro rerum maiestate hisque repertis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:1)
Nec indigeste tamquam in acervum congessimus digna memoratu:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 3:1)
Nullus, qui quidem se dignum hoc conventu meminerit, sodalitatem hanc vel ipsum conventus regem repudiabit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:2)
Superstitiosum me, Evangele, nec dignum cui credatur existimes volo, nisi utriusque tibi rei fidem ratio adserta monstraverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:2)
Non solum tibi, inquit, Hore, cum sis Aegypto oriundus, sed ne nobis quidem, quibus origo Romana est, erubescendum puto quaerere quod quaesitu dignum omnes veteres putaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:2)
De Aenea quidem meo, si mehercle iam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION