라틴어 문장 검색

Brittanni vero viriliter suum defensavere regnum atque afflictos Danos Sequanam redire compulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:3)
Odo vero rex adunato exercitu super littora Hisae fluminis resedit, ne regnum libere devastarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:9)
Quod audiens Arnulfus rex velociter accurrit eosque usque trans Scaldum et prope Atrebatis insecutus, sed eos non comprehendit, indeque rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:2)
atque hac patrata victoria ita rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:6)
Nortmanni vero a Luvanio regressi, videntes omne regnum fame atteri, relicta Francia tempore autumni mare transierunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:1)
et quia Ramnulfus obierat, et quia Ebulus et Gotbertus ab illo disciverant, eos aut sibi resociaret aut de regno suo pelleret aut vita privaret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:3)
Messivo tempore Odo rex subito Franciam veniens Karolum cum suis e regno abire coegit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:11)
Arnulfus vero rex benigne suum excepit consobrinum eique regnum paternum concessit adiutoresque ei delegavit hos qui erant ex superiori Francia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:5)
Qui reversi ab Arnulfo Odonem in regno inveniunt eos cum suo expectantes exercitu supra Axonam fluvium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:6)
Rex vero illum cum honore excoepit atque cum laetitia ad sua remisit, filiumque suum rex Arnulfus in praesentia Odoni regis nomine Zuendebolchum benedici in regem fecit eique concessit regnum quondam Hlotharii.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:6)
At hi qui cum Karolo erant conferunt se ad Zuendebolchum eique partem regni consentiunt, uti veniat et iuvet Karolo suo consobrino.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:3)
Hi vero qui cum Karolo erant videntes se inminui et, ut ferunt, quia Zuendebolchus cum suis Karolum privari vitam cogitabant, ab ipsa obsidione legatos [ad] Odonem mittunt, ut partem regni, qualemcumque ei placuerit, Karolo et eis consentiat atque eos in pace recipiat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:7)
Ut Zuendebolcho nuntiatum est, qui iam a Lauduno recesserat, episcopo Didone indutias sub spetie pacis petendo, et quia primores Karoli videbat non ita esse erga se ut fuerant, velociter reversus est in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:9)
Odo rex placitum cum suis fidelibus habuit, volens partem regni, quam eius fideles tenuerant, Karolo concedere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:5)
Karolus vero hoc audito secessit in regnum Zuendebolchi.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION