라틴어 문장 검색

festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum omisso sui alienique discrimine in vacuo aedificant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 582:1)
quin eam diducitis a me singuli vestris beneficiis, intercedendo, eximendo de nervo cives vestros, prohibendo iudicatos addictosque duci, ex eo, quod afluit opibus vestris sustinendo necessitates aliorum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 162:2)
neque alter tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando - ad quam rem leviorem auctorem eum culpae societas fecerat - sed ab imperio totus ad preces versus orare singulos universosque ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 259:1)
est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis et serva pro liberis faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 443:1)
ad quem Graeci signo accepto a principibus quievere, Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferente effugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 373:2)
non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 499:1)
hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 303:2)
adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 623:1)
hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit biennio exempto quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 643:3)
Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi nec vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium impar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 184:1)
adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinqua quidem, effugiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 404:1)
se populare incendium priore consulatu semustum effugisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 494:1)
ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 134:3)
quae alia in aliam, instabilem per se ac male haerentem, incidentes ancipiti strage arma, viros, equos obruerunt, ut vix decem homines effugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 310:2)
Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 379:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION