라틴어 문장 검색

Nos quoque et extinguimur et accendimur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 5:2)
videbis non multum esse, quod nobis peregrinatio eripiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 10:3)
Quod non dedit fortuna, non eripit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 18:5)
cum vero intervenit spatium, omne, quod angebat, extinguitur et pura ad nos voluptas venit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 5:2)
"Quid te," inquis, "delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum affectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 15:2)
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
Aliquem concubitus extinxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:3)
Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 51:2)
Iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit, non multum superest ut extinguat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 13:4)
Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 13:5)
nasci debent, crescere, extingui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 13:2)
Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maximi et ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:1)
Quid est aliud, quod tibi eripi doleas?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 17:1)
Quem, si posses, extingueres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 17:7)
omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION