라틴어 문장 검색

omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 208:1)
de quibus fere duobus scriptores huius artis loquantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 353:2)
nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:2)
itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἕξιν maxime pertinebit unus Archilochus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 60:2)
propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi coronati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 67:4)
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)
sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:4)
cuius vulgata fabula est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 106:2)
in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 220:1)
itaque in fabulis iuvenum, senum, militum, matronarum gravior ingressus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 259:2)
nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 264:1)
mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 3:3)
Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduom videtur res gestas scribere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장4)
cito accedimus opinioni Non coarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 8:6)
" Decantatae," inquis, " in omnibus scholis fabulae istae sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION