라틴어 문장 검색

Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장11)
Fautores legatorum, praeterea senatus magna pars gratia deprauata Adherbalis dicta contemnere, Iugurthae virtutem extollere laudibus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장6)
Cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fuluio Flacco interfectis acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장3)
Sed ab isdem illis regis fautoribus summa ope enisum, ne tale decretum fieret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장3)
sin ea contemnit, scilicet existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maximae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장35)
interea parentes aut parui liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장13)
simul ab eo petunt, uti fautor consultorque sibi assit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장11)
Ergo adversus haec, quae incidere possunt etiam potentissimis, adhortare te et indura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 6:4)
Quid ad te itaque, quam potens sit quem times, cum id, propter quod times, nemo non possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 8:7)
timetur inopia, timentur morbi, timentur quae per vim potentioris eveniunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 3:3)
Itaque sapiens numquam potentium iras provocabit, immo declinabit, non aliter quam in navigando procellam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 7:6)
interim ad hos te Stoicos voco, qui a re publica exclusi secesserunt ad colendam vitam et humano generi iura condenda sine ulla potentioris offensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 14:2)
Dic mortale tibi et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex potentioris viribus denuntiabitur dolor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:5)
deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 10:8)
Deus scilicet, maior ac potentior cunctis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION