라틴어 문장 검색

Et succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem et animam eorum taeduit mei.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장8)
Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut volebant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장6)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장15)
Et partiti sunt Simoni virorum tria milia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장20)
et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장22)
Et Iudas Maccabaeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum in deserto;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장24)
Et exiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장33)
Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Et oravit Iudas et dixit:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장40)
Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia viri electi cum eo;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장5)
et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장30)
Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장38)
Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장77)
Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장28)
Statuimus ergo illis fines Iudaeae et tres regiones, Apherema et Lydda et Ramathaim, quae additae sunt Iudaeae ex Samaritide, et omnia confinia earum, omnibus sacrificantibus in Hierosolymis, pro regalibus, quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos de fructibus terrae et pomorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장34)
Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION