라틴어 문장 검색

fies nobilium tu quoque fontium me dicente cavis inpositam ilicem saxis, unde loquaces lymphae desiliunt tuae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 135)
te fontium qui celat origines Nilusque et Hister, te rapidus Tigris, te beluosus qui remotis obstrepit Oceanus Britannis, te non paventis funera Galliae duraeque tellus audit Hiberiae, te caede gaudentes Sygambri conpositis venerantur armis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 147)
si forte necesse est indiciis monstrare recentibus abdita rerum et fingere cinctutis non exaudita Cethegis, continget dabiturque licentia sumpta pudenter, et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadent parce detorta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:3)
scribendi recte sapere est et principium et fons.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:1)
Pindarici fontis qui non expalluit haustus, fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 38)
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias Musa supervacuas Antonius, et tamen illis me facit invisum, gelida cum perluor unda per medium frigus, sane murteta relinqui dictaque cessantem nervis elidere morbum sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris, qui caput et stomachum supponere fontibus audent Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 151)
dicas adductum propius frondere Tarentum, fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus, infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 165)
atqui rerum caput hoc erat, hic fons.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1726)
at mihi cura non mediocris inest, fontis ut adire remotos atque haurire queam vitae praecepta beatae.'
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:24)
modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.2)
de philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 344:2)
nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope maximarum artium scientiam amplexa sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:2)
alia et minora et tamen ex his fontibus derivata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 308:4)
omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi fontibus fluunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 112:3)
feratur ergo non semitis sed campis, non uti fontes angustis fistulis colliguntur sed ut beatissimi amnes totis vallibus fluunt, ac sibi viam, si quando non acceperit, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 380:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION